| |
1. Nescio qui me rapiant gaudia aeterna.
Vultne sursum ferre me astra ad superna?
Malo sed manere hic mea in taberna,
Ut cantans potans pulsem mensa in acerna.
2. Ne sit mirum, socii, quodita me geram.
Credite, placere mi valde nostram terram.
Quare hancce fidem do nulli non sinceram,
Ut me nunquam alio ex loco feram.
3. Sed dum semel una hic hodie moramur,
Cadis nunc versiculos vatis prosequamur!
Ab amicis quod procul brevi separamur,
Eos poclis hodie plenis prosequamur!
4. Vivat vitam qui creat, est quod praecipiamus,
Omnes ant' it rex, cui hunc honorem damus,
Hostes ex-et internos, quos nos obsecramus,
Pellit atque curat, ut bona augeamus.
5. Te saluto, unam te, cordis mei mella,
Quivis idem cogitet sua de puella!
Si qua virgo sentiat, quae sit mea stella,
Vivat quoque lux mea, nuat mihi bella.
6. Tertium iam concrepat poculum amicis,
Qui diebus, sicut nos, gaudent his apricis!
Noctis tristis nebulis leniter dispersis,
Priscis, novis salus sit, salus universis!
7. Latius feruntur iam undae fluviales,
Alta voce floreant fidi nunc sodales;
Qui corroborata vi nostri convivales
Sic ferunt aestivos ut dies hiemales!
8. Uti una sumus nos, alii sunt una,
Horum ludis faveat, ut nostris, fortuna!
A fonte ad mare non molit mola una,
Salus toti orbi sit, dum lucebit luna!
|